라틴어 문장 검색

Bima deinde praeciditur proxime palmam quae ex arcu summissa est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 3:2)
fossores quoque liberius et aptius iactant bidentes, meliusque perspicitur a custodibus fructus et commodius legitur a vindemiatore.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 8:4)
Seritur autem semine, quod cum est natum, vel defertur bima viviradix, vel relicta cum id tempus excessit, omnibus annis more segetis iuxta terram demeti potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 1:3)
si tamen siccior fuerit ager, bima potius resecabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 2:6)
Simul atque semina stilaverint, etiam bima transferri queunt, intervelluntur, ac bini pedes arbusculis vacui relinquuntur, ne densitas plantas emaciet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 3:1)
Supputari debet bima, quin etiam trima;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:2)
Sed de spatiis ordinum eatenus praecipiendum habemus, ut intelligant agricolae, sive aratro vineas culturi sint, laxiora interordinia relinquenda, sive bidentibus, angustiora:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 3:1)
Cum deinde germinaverint, fossor insequitur, ac bidentibus eas partes subigit, quas bubulcus non potuit pertingere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 13:2)
Hoc facere utile est propter fossorum ignorantiam, ut cum bidentibus aut sarculis seminarium colere institueris, depositaetaleae non laedantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 4:3)
Quae antequam deponatur,oportebit solum scrobis confodere bidentibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 9:2)
et bidentibus alte circumfodiri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 12:5)
Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia, procera, sine ulceribus, integro libro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 6:1)
Rursus minores bimis iniri non oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 21장 2:1)
Nam, ubi iam induruit, melius bimus quam anniculus castratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 2:1)
feminam bimam recte concipere, ut post tertium annum enixa fetum educet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 28장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION